- MATER Castrorum
- MATER Castrorumdicta Iulia Augusta seu Domna, uxor Severi Imperatoris, e qua Caracallam ac Getam genuit: in Inscr. veter. Florentiae superstite: apud I. Sponium Itinerar. Graec. Part. 3. p. 55. quae sic habet:IULIAE DOMNAE AUG. MATRICASTRORUM MATRI AVGUST ......IMP. CAES. L. SEPTIMI SEVERI PII PERTINACISAUG. CONIUGI Q. SILICIUSVICTOR ET C. TADIUS FORTUNATUS OB HONOREMFLAM. SVI PERPETUI STATUAM CUM BASE EX HS BINIS MILIB. N. LEGITIMIS ADIECTIS TERTIS EX DECRETOPAGANORUM PAGI MERCURIALIS S. P. F. IDEMQUE DEDICAVERUNT.Eôdem elogiô postmodum ornata Victorina vel Victoria, Victorini mater, qui unus e XXX. Tyrannis, Lollianô interemptô, Imperium arripuit. Pollio in Lelliano c. 5. Victorina posiea Mater Castrorum appellata est et Augustae nomine affecta. Vide quoque eum in Victorino, c. 6. Tetrico Iuniore, c. 25. et Victoria c. 31. Sed et in veteribus nummis legiitur, VICTORIA. MATER. CASTRORUM. F. M. P. A. cuiusmodi ex aere, auro et argento, nummorum formas suô adhuc tempore apud Treviros exstitisse, idem addit, locô ultimo dictô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.